Praesentia Amoris.
XXXIV.
Ga naar margenoot+EGo erraui sicut ouis quae perierat, quaerens te exterius, qui es interius: & multum laboraui quaerens te extra me, & tu habitas in me, si tamen ego desiderem te. circuiui vicos & plateas ciuitatis huius mundi quaerens te, & non inueni, quia malè quaerebam foris, quod erat intus; misi nuncios meos omnes sensus exteriores vt quaererem te, & non inueni, quia malè quaerebam. video enim lux mea Deus, qui illuminasti me, quia malè te per illos quaerebam, quia tu es intus, & tamen ipsi vbi intraueris nesciuerunt. serò te amaui pulchritudo tam antiqua vt tam noua. serò te amaui, & tu intus eras, & ego foris, & ibi te quaerebam, & in ista formosa quae fecisti ego deformis irruebam. mecum eras & tecum non eram. ea me tenebant longe à te quae esse non poterant nisi in te, circuibam enim omnia. quaerens te & propter omnia derelinquens me. at nunc illuminasti me, & vidi te, & amaui te, & cognoui te, sed qualiter cognoui te. cognoui te in te. congnoui te, non sicut tibi es, sed cognoui te sicut mihi es, & non sine te, sed in te, quia tu es lux quae illuminasti me.