Caligo Amoris.
XXXIII.
CAnis est symbolum odoris, oder est symbolum fidei; anima hoc cane dicitur, quę nudâ fide absque vllâ intellectus operatione, immediatè per adorem amoris mouetur ad contemplandum Deum & constituitur in quadam caligine, quae non potest ratione aut intellectu comprehendi, in quâ amorosa Ga naar margenoot+ anima experiri incipit, quod omnis illa contemplans & intuitiua cognitio quae praecessit in imaginibus & similitudinibus, & etiam omne quod per intellectum humanum & cogitationem nudam imaginari valet, ab ipsa veritate diuinae essentiae in infinitum suâ dissimilitudine distant. Hinc intellectualem oculum denudans à corporalibus, spiritualibus & etiam diuinis imaginibus, quantumlibet sublimes & nobiles fint, ingreditur caliginem, vbi in quâdam Dei perfectâ ignorantiâ constituitur, velut inter duas mensas, ibique fame potius perire eligit, quam descendere ad mensam inferiorem, vbi Deus in imaginibus & similitudinibus cognoscitur: ad mensam vero superiorem vbi Deus in nudâ sua essentiâ cognoscitur adire non permittitur. sic igitur manet in nudâ caligine & nihileitate cogitationis suae, immediatè coram ignotâ gloriosâ diuinitatis praesentiâ.