Speculatio Amoris.
XXXII.
HIc extollit Deus animam supra omnem discursum, Ga naar margenoot+ & ratiocinationem velut in quandam speculam & ibi faculam splendidissimam accendit sapientie, & perfectiones suas, aut mysteria humanitatis Christi, aut saeculi aut bonorum eius vilitatem, aut aliquam scripturarum veritatem, aut quaedam ad maiorem mentis puritatem pertinentia, inspicienda proponit. statuit Dominus speculam, quia animam ad superiora eleuat. & statuit anima ipsa sibi speculam, quia auxilio Domini eleuata, intelligentiam ad coelestia subleuat, intellectus luce illa quasi vno intuitu & in ictu oculi, Deum (vt aiunt) sibi astantem & animae praesentem videt, eo modo, qui explicari non potest, & ac si in tabella pulchram imaginem depictam videret, sic simpliciter eius perfectiones intelligit, videt Deum esse incomprehensibilem naturam in suo esse: simplicissimam puritatem in suâ sanctitate: inscrutabilem profunditatem in suâ sapientiâ: inaccessibilem, altitudinem in sua excellentia; ineffabilem latitudinem in sua charitate: infinitam longitudinem in sua aeternitate. esse clarissimam caliginem, plenissimam solitudinem, abundantissimam simplicitatem, creaturarum requiem, & commune gaudium sui ipsius & omnium Angelorum atque Sanctorum. Alu. paz. de grad. cont.