Sympathia Amoris.
XXXI.
Ga naar margenoot+Vetus verbum est, similitudinem amoris auctorem esse.
Quid mirum? quod amat, sentit adesse sibi.
Te video mea lux, nec te mea lumina cernunt;
Audio te, loquitur cum tua lingua nihil:
Sentio te, nec me tua dextera contigit. i nunc
Et cordi, quod amat, numen inesse nega.
Ga naar margenoot+EXperientia notum est arcanam quandam & occultam inter homines esse naturarum assinitatem aut odium, vel naturae quâdam occultâ vi, vel astrorum influentiâ, vnde sit vt aliquis ab altero toto pectore abhorreat in alterum vero propensus sit, nec rogatus causam. dicere posset cur hunc amet, illum oderit iuxta illud Catulli.
Ga naar margenoot+
Non amo te, volusi, nec possum dicere quare,
Hoc tantum possum dicere, non amo te.
Ga naar margenoot+Si datur sympathia quaedam amoris, in humanis; multo maior datur in diuinis. nam sicut lapis naturali pondere fertur deorsum, sicut spiritus noster fertur in Deum, vnde maxima est inter Deum & animam sanctam, amoris sympathia.