Libertas Amoris.
XXIX.
Ga naar margenoot+CAEli & cellae habitatio cognata est; & quemadmodum ad invicem videntur habere aliquam cognationem nominis sic & pietatis, â cellâ enim saepè ad coelum ascendimus. ipsa enim est sponsi reclinatorium, Amantium aula, virtutum custos, tranquillitatis portus, additamentum pacis, Ga naar margenoot+ medela vitiorum, contemplationis locus, tabernaculum faederis, nuptialis thalamus, portus irriguus, paradisus delciarum, coeli ianua schola scientiae, conscientiae cathedra, magistra silentij & spiritualis scala vsque ad polorum alta pertingens. in ea si quis absque torpore persistit, fugit lites, nescit odia, detractioni non vacat, temeraria iudicia minimè facit, abhorret ocium nec veretur mortem.
Eia, Anima, quae temetipsam Deo vouisti vt solitariae vitae perfectionem apprehendere valeas, cellulae habitationem dilige, illam tene, illam amplectere, de eâ nisi vrgente necessitate rationabili, seu corporis impellente infirmitate vel fraternâ suadente charitate exire noli. in ea sint tuae spirituales deliciae atque interna solatia: & sine dubio cum Amor duxerit te in solitudinem, Dominus loquetur ad cor tuum, elonga ergo fugiens & mane in solitudine, si veram libertatem spiritus assequi concupiscis.