Inuincibilitas Amoris.
XXVIII.
QVis me separabit à Charitate Christi? tribulatio? an angustia, an fames, an nuditas, an Ga naar margenoot+ periculum, an persecutio, an gladius? an aquae multae? scio quod neque aquae multae, neque tentationes profundae & mangnae non poterunt extinguere charitatem, imo magis accendunt eandem, Ga naar margenoot+ sicut aqua in magno igne proiecta, ipsum facit feruentiorem. non est autem mirum; si ignis charitatis, cum perfecta sit maximè, non possit aquis tentationum extingui, cum & quidam ignis materialis sit qui graecus nominatur, qui non potest aquis naturalibus extingui, sed quomodo posset extingui, quandoquidem Deus est cum illâ? Ga naar margenoot+ audi Esaiam. cum petransieris per aquas tecum ero, & flumina non operient te. si ergo aquae multae, aquae, inquam, persecutionum, aquae multarum aerumnarum non possint extinguere charitatem, certus sum quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque virtutes, neque Ga naar margenoot+ instantia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit me separare à charitate Dei, quae est in Iesu Christo Domino nostro.