Sacrificium Amoris.
XXVII.
Ga naar margenoot+FIli praebe mihi cor tuum. sicut ego me ipsum, expansis in cruce manibus, & nudo corpore pro peccatis tuis Deo Patri spontè obtuli, ita vt nihil in me remaneret, quin totum in sacrificium diuinae placationis transiret: ita debes & tu cor tuum, & temetipsum mihi voluntariè in oblationem puram & sanctam quotidie cum omnibus vocibus & affectibus tuis quanto intimius voles, Ga naar margenoot+ offerre, quid magis à te requiro, quam vt cor tuum studeas mihi ex integro resignare? quidquid praeter te, & cor tuum das, nihil curo: quia non quaero datum tuum, sed te. sicut non sufficeret tibi, omnibus habitis, praeter me; ita nec mihi placere poterit, quidquid dederis, te & corde tuo non oblato. offer cor tuum mihi, & da te totum pro Deo, & erit accepta oblatio. si autem in te ipso steteris, nec spontè te ad voluntatem meam obtuleris, non est plena oblatio, nec integra erit inter nos vnio. igitur omnia opera tua praecedere debet spontanea cordis & tui ipsius in manus Dei oblatio; si libertatem consequi vis & gratiam. ideo enim tam pauci illuminati, & liberi intus efficiuntur, qui seipsos ex toto abnegare nesciunt; tu ergo si optas meus esse discipulus, offer cor tuum, & teipsum mihi cum omnibus affectibus tuis.