Languor Amoris.
XXII.
Ga naar margenoot+VBi igitur Amor intus exigit & inuitat ad Dei vnionem, & creatura sese erigens, totum offert, & exhibet quidquid praestare potest, neque tamen ad hanc vnitatem pertingere valet, inde quidam nascitur languor spritualis, fiquidem intimis cordis medullis, vbi vitae initium residet, amoris vulnere confectis si obtinere non liceat quod prae omnibus desideratur, permanere autem oporteat vbi esse animus plane recusat, ex his videlicet duobus languor iste conflatur. nam cum Deum adipisci non liceat, neque eo tamen fraudari aut carere animus velit aut possit, ex his duobus in eiusmodi homine quaedam foris & intus existit & oritur aestuosa impatientia, quae quamdiu durat nulla est creatura neque in caelis, neque in terris, in qua illi vel quietem, vel aliquod solatium capere libeat. & haec Amoris aestus, & impatientia cor hominis exedit, eiusque ebibit sanguinem, quae rationi morem gerere & obsequi non vult, donec re amata potiatur. in hoc gradu sensiblis ardor amoris tam ingens est, vt in omni hominis vitâ non sit feruentior, idque adeo, vt absque vllo externo labore corporea hominis natura clam laedatur, & absumatur.
Rusbroch.