Rapina Amoris.
XXI.
Ga naar margenoot+QVemadmodum speculum solem ferire nequaquam suo potest lumine, nisi prius sol suis radijs ipsum feriat: idem tamen eidem soli oppositum ad zenith, pluribusue ab eo percussum & vulneratum radijs, ex multis ipsis se vulnerantibus radijs, maioribus cumulatum splendoribus, per retractionem splendidissimum vnum in altum emittit radium, qui rectà tendens ipsummet solem quodammodo ferire videtur: ita & anima sancta ex aduerso Dei constituta, ab ipso prius vulneratur, qui est verus iustitiae sol: tum pluribus diuersarum gratiarum radijs illustrata, charitatisue speculis percussa, radios illos vniuersos, quantum fieri licet, iungens quodammodo in vnum purissimae suae intentionis radium, in altumque illum eiaculans, Deum sanè vulnerat in medio cordis, à quo ipsamet iam vulnerata fuerat. & sicut sol feriens tametsi immuret speculi corpus, nihil tamen verae mutationis speculum in solare corpus causat solem ipsum feriendo. ita reuera nil mutationis in Deo causatur per vulnus quod eius cordi inflictum ab anima est, tamen è vestigio anima ingenti per inflictum à Deo vulnus, charitatis renouatur mutatione, eaque maximè perfectiua.