Vulnus Amoris.
XX.
DEus erga dilectam animam instar venatoris sese gerit, anima vero instar ferae. sicut enim venator fugientem feram vulneribus confodit quo capere illam queat; ita & Deus fugientem quodammodo animam & deserentem primum feruorem, sua gratia vulnerat, vt eam sibi advniat. porro quemadmodum ferae illae, quae ferociores sunt, cum vulneratas se sentiunt velocissimo contra ferientem irruunt cursu, fugam ipsam magno impetu conuertentes in eum quem dilaniare contendunt. ita & anima tunc certè ardentius ad Deum conuertitur, tuncq́ue studiosius diuinum inquirit verbum, cum primum ab illo vulnerata, languorem, doloremque sentit ipsorum vulnerum: non quidem vt instar ferarum, illud inimico dilaniet ore, sed vt amico potius deuotionis id osculetur osculo, vtque ipsum complectatur amantissimo charitatis affectu. Nihil potest hoc amoris Ga naar margenoot+ vulnere sentiri suauius. hoc vulnere affici certissimum est sanitatis consequendae indicium.