Impatientia Amoris.
XXIII.
Ga naar margenoot+HIc igitur Amor in supremo mentis festigio constitutus diuinae lucis suae radios in sitibundam cordis appetentiam & affectum diffundens, languorem efficit continuum & perseuerantem, ita vt impatienter amare faciat, quae impatientia vbi dominium obtinet, modos omnes superat, nec se aliquo certo modo contineri vel adstringi patitur. siquidem modi omnis expers esse appetit. qui sic amat vehementi cruciatur mortis desiderio, vt à corporis sui carcere absolutus, cum dilecto possit vniri nec atroces poenas flammarum, Ga naar margenoot+ lampadum, carcerum, scorpionum, equuleorum, & opprobriorum perpeti formidat, vt gratissimum dilecto possit fieri hollocaustum. quis enim huius sanctae impatientiae valet profectus explicare, animo quippe vires subministrat, mortem despicit, sanctitatem adducit, coaequat martyribus, & caelesti patriâ dignum suum efficit possessorem. opera, namque eo fiunt superno Iudici gratiora, quo ardentiori fuerint facta charitate.