Balneum Amoris.
XII.
Ga naar margenoot+EFfundam super vos aquam mundam & mundabimini ab omnibus iniquitatibus vestris.
Ga naar margenoot+Lauamini, igitur, & mundi estote, auferte malum cogitationum cordis vestri: si fuerint peccata vestra vt coccinum, quasi nix dealbabuntur; & si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
Ga naar margenoot+Omnis anima viuens quae serpit, quocumque venerit torrens, viuet. & nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu Sancto non potest intrare in regnum Ga naar margenoot+ Dei. O Fons veri Amoris & immensae dulcedinis, Domine, qui numquam deficis sed semper reficis, ego miserabilis peccator oneratus magno pondere peccatorum, magnam sitim amoris patior, quia à te fonte viuô fui nimium elongatus: deducere me ergo digneris ad te, fontem amoris & dilectionis, vt lauem à malitia cor meum, vt hauriam aquam tanti amoris tui, illam bibam, illâ recreer, illius suauitatem & saporem degustem, ex illâ lauetur & mundetur anima mea ab omni macula peccati, vt mundata ab omni inquinamento tibi placeat, tibi seruiat, ac tecum viuat per amorem.