Expolitio Amoris.
XI.
Ga naar margenoot+PVrificate corda duplices animo, & expurgate vetus fermentum vt sitis noua conspersio, quia Ga naar margenoot+ fruges terrae cordis vestri consumet rubigo. Aufer Ga naar margenoot+ igitur rubiginem è corde meo, o Amor, rubiginem inquam vanitatis, falsitatis & superfluitatis, Ga naar margenoot+ rubiginem superbiae, auaritiae, luxuriae, rubiginem inuidiae, & irae, rubiginem gulae, & acediae. vae ciuitati sanguinum, ollae cuius rubigo in eâ est, & rubigo eius non exiuit ex ea.
Ga naar margenoot+Amor à nobis omnem rusticitatem amolitur, omnis elegantiae, omniumq́ue munditiarum pater est. venustè Plautinus senex, Amorem, Deum appellat munditiantem, eumque nitidis nitoribus ait antecellere: da mihi hominem efferum atque truculentum; hunc amor euestigiò mollem reddit & mansuerum: da rudem & rusticanum; statim ab amore fiet ingeniosus & vrbanus. Da Incultum, ab amore cultissimus efficietur: denique segnities omnis, somnus lethargicus, marcor squalor, incuria, ab amore eliminantur; à quo industria, nauitas, vigilantia, solertia, cultus & nitor promanant.