Biscoctum Amoris.
XIII.
Ga naar margenoot+FIli accedens ad seruitutem Dei, sta in Iustitia & timore & prępara animam tuam ad tentationem. Deprime cor tuum & sustine, & inclina aurem tuam & excipe verba intellectus, & ne festines in tempus obductionis; sustine sustentationes Dei, coniungere Deo & sustine vt crescat in nouissimo vita tua: omne quod tibi applicitum fuerit, accipe, & in dolore sustine, & in humilitate tuâ patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum & argentum, homines vero receptabiles in camino humiliationis. Amor est quasi ignis conflans & quasi herba fullonum: & sedebit conflans Ga naar margenoot+ & emundans argentum & purgabit filios Leui; excoquet ad purum scoriam tuam & auferet Ga naar margenoot+ omne stannum cordis tui. Vret cor tuum sicut vritur argentum, & probabit illud sicut probatur aurum: beatus vir qui suffert tentationem, quoniam Ga naar margenoot+ cum probatus fuerit, accipiet coronam, quam repromisit Deus diligentibus se.