Venatio Amoris.
VIII.
QVid facis? o anima! insectaris vulpes? vulpes paruulas? oleum & operam perdes. Ignorasne illarum asturiam? si ignoras, nihil tibi sperandum de venatione tuâ; si non ignoras, quid ad tam difficilem te accingis praedam? noui astutiam vulpium & illam fateor, sed cum amor mecum sit, haec nihil illis proderit; quippe ipse multo astutior & callidior, ipse author innocentis astutiae, magister Ga naar margenoot+ inuentionum, doctor subtilitatum, igitur capiamus nobis vulpes paruulas, malas (inquam) illas cogitationes quae piarum mentium spirituales demoliuntur vineas, non solum morsibus peccatorum eas deuastantes, verum etiam illarum fructus absumentes, quibus absumptis, & demolitae apud Deum censentur capiamus eas, cum primum exortae fuerint, scientes non solum mihi esse vtilissimum sed & ipsi optatissimum, capiamus eas fugando, capiamus ligando, capiamus occidendo.