Militia Amoris.
IX.
Ga naar margenoot+ARma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes & omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam Dei, & in captiuitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. De cetero, o anima, confortare in Domino, Ga naar margenoot+ & in potentiâ virtutis eius, indue te armaturam Dei, vt possis stare aduersus insidias amoris mundani, quoniam non est tibi colluctatio aduersus carnem solum & sanguinem, sed & aduersus Principes & potestates, aduersus mundi Rectores tenebrarum harum; contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Propterea accipe armaturam Dei vt possis resistere in die malo & in omnibus Ga naar margenoot+ fortis & constans stare. nam qui certat in agone, non coronabitur, nisi qui legitimè certauerit. accingere igitur gladio super femur tuum: in Ga naar margenoot+ hoc mundo quasi in campo certaminis positi sumus: qui hic dolores, aut plagas, aut tribulationes non susceperit, in futuro inglorius apparebit.