Lusus Amoris.
VI.
Ga naar margenoot+TOtus orbis terrae est quasi quidam ludus globi aut pilae; quae modo ab illo tenetur, modo ad illum proijcitur, & aliquando diuiditur in partes, & ille vnam partem habet & alius aliam. Sic fit de orbe; primò fuit monarchia apud Assyrios, & postea quasi pila aut globus proiectus venit ad Persas & Medos, postea ad Graecos, postea ad Romanos, modò diuisa est pila; quis est qui proiecit & reiecit toties illam pilam aut globum? nonne Amor? sed amor inordinatus, qui proijcit vt diuidat, reijcit vt destruat. Amor hic diuinus proijcit & globum, globum monarchiae Ecclesiasticae; proijcit, sed sempet ad vnum & idem: vnum (inquam) & idem gremium Ecclesiae, vnum & idem caput, quod est summus Pontifex. proijcit vt custodiat, proijcit vt defendat.