Potentia Amoris.
V.
POtens est Amor; nemo dubitat. Sed potentiam eius quis enarrabit? Deus Amore creauit vniuersa; Amor quippe, Ga naar margenoot+ quando praeparabat coelos, aderat; quando cetta lege & gyro vallabat abyssos; quando aethera firmabat sursum, & librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, & legem ponebat aquis ne transfirent sines suos; quando appendebat fondamenta terrae, cum eo erat cuncta componens. & Deus non solum Amore, creauit semel mundum & vniuersa, sed quotidie & continuo Amore conseruat mundum, sustinet mundum, Amor enim est, qui filo dilectionis suae, mundum appendit: Amor est, qui mundum tribus digiris, nempe potentia, prudentia & misericordia Dei, appensum Ga naar margenoot+ tenet. Amor denique est Athlas. Virtuti igitur brachij eius quis resistet? quoniam tanquam momentum staterae, Ga naar margenoot+ sic est ante eum orbis terrarum, & tanquam gutta roris antelucani quae descendit in terram ante cuius conspectum omnes aquae saeculi sunt quasi guttae in pugillo, & mensurae coelorum ac si praeparati essent palmo, & puluis terrae ac si esset mensuratus in mensura, & montes ac si essent ponderali in pondere, & colles ac si essent in stateris Amor denique Ga naar margenoot+ est principium rerum humanarum, quem Φανήτα vocat, Orphaeus.
Ga naar margenoot+
Omnia vincit Amor; quid enim non vinceret ille?
Omnia vincit Amor; nos & cedamus Amori,