Via Amoris.
II.
Ga naar margenoot+VEra dilectio est via rectissima eundi ad Christum, nec opus est aliqua alia virtute, in cuius exercitio potest esse via obliqua; sed solum amore & dilectione, quae ad coelestem patriam verè ducunt, quia alia quaecumque virtus informis esse potest & cum peccato, & ex eius actu saepè oritur vana gloria, quae, vt ventus, impedit viatorem, imò impellit in chaos inferni. Amor est via rectissima abique deuio; via breuis absque taedio; via plana absque tumulo; via clara absque nubilo; via secura absque periculo; via lucunda cum amantissimo duce Domino nostro, Iesu Christo, via veniendi ad aeterna gaudia; quae non permittit viatorem ad dexteram, quae est prosperitas, nec ad sinistram quae est aduersitas, declinare. Ista via Amoris est vera, non ficta, neque palliata; via cordialis, non verbalis; via fructuosa, non otiosa; via non solum sermonis, sed etiam operis; via cauta, non improuida; via prudens, non fatua, ita quod persona ametur & culpa refutetur, via constans non momentanea. fiquis igitur ad patriam coelestem velit celeriter peruenire, per hanc viam amoris & dilectionis ambulare debet: quía qui amat ardentiùs, currit velociùs, & peruenit citiùs.