Ouile Amoris.
III.
Ga naar margenoot+EGo sum Pastor bonus, & cognosco oues meas, & cognoscunt me meae; & animam mea Ga naar margenoot+ pono pro ouibus meis, & sicut fidelis pastor, gregem meum pascam, in brachio meo congregabo agnos & in sinu meo leuabo, foetas ipse portabo, & quod perierat, requiram & quod abiectum erat, Ga naar margenoot+ inducam, & quod confractum fuerat, alligabo; & quod infirmum fuerat, consolidabo; & quod forte & pingue, custodiam, & pascam illas in Iudicio, Ga naar margenoot+ & ego vitam aeternam do eis, & non peribunt in aeternum, & non rapiet eas quisquam de manu mea.
Ga naar margenoot+Quis similis tibi, o Amor? quis similes tibi pastor bone? non te quaerebam, tu me quaesiuisti, non te inuocabam, tu me vocasti, vocasti enim me nomine tuo: Intonasti desuper voce grandi in interiorem aurem cordis mei: deduxisti me in ouile tuum, & vocem tuam cognoui: sed serò te cognoui pastor bone, serò te cognoui veritas antiqua; tu eras in lumine & ego in tenebris, & non cognoscebam te, quia illuminari non poteram sine te, & non est lux extra te.