Proprietates Amoris.
I.
Ga naar margenoot+AMoris natura est, semper amare, proprium postponere, & commune praeferre, diuersa corda vnire, extraneum domesticum facere, corda iracundiâ ignita extinguere, pacem semper procurare.
Amor confracta solidat, depressa subleuat, nutantem animum constantem reddit. Amor docet & addiscit & inimicum nescit. Amor laudat; Amor reprehendit, Amor prauâ suspicione caret. vbi Amor defuerit, nihil valet quidquid agitur: contrà, omnia valent quae cum Amore aguntur.
Amor hominem laetificat & à terrenis subleuat; Amor numquam est otiosus, sed semper aliquid operatur, semper crescit & augetur. Amor vita est animae, & qui non amat mortuus est. Verus Amor non requirit praemium, etsi mereatur. Sine Amore nec elemosynae largitio, nec martyrij susceptio, nec aliquorum bonorum operatio proficere ad habendam salutem potest.
Amor hominem perficit, omnia sustinet, omnia patienter portat. Amor facilis res est, omnibus se exhibet, nulli se negat. capit eum bonus & malus, iuuenis & senex, vit & mulier, sanus & infirmus, diues & pauper, summus & infimus, liber & seruus, secularis & religiosus, debilis & fortis: nec est qui se valeat excusare. quin in alios dirigat radios puri Amoris.