Theatrum amoris divini et humani
(1655)–Ludovicus van Leuven– Auteursrechtvrij
[pagina 86]
| |
[pagina 87]
| |
INLibro primo potissimum egi de Amore humano & Ga naar margenoot+ prauis effectibus eius; in hoc potissimum agam de Amore diuino & sanctis effectibus eius. est igitur Amor hic affectio vehemens cordis & animae ac mentis applicatio ad aliquid diligendem: inclinat enim Amor Amantem. neque enim in hoc laborat, licet labor non amantibus grauis sit; neque difficultatem non nouit sed impatiens est nisi inueniat quod desiderat: nec aliud cogitat quam quod diligit; nec accipit de dilatione solatium. Lucerna fulgoris verus Amor, ardens in mente per desiderium, & splendens in facie per exemplum & hic Amor iam nudus non est & purè naturalis, sed indutus fontani Amoris radio; iam infusus, iam purgatus, iam illuminatus & eleuatus supra nature potentiam; iam patiens, iam formatus, qui cum forma est, purè naturalis & per se agens informis est, impotens & depressus, Amor naturalis, fulgor oculi in tenebris: Amor infusus fulgor oculi in lumine, vel verius, lùmen efficax in fulgore. Amor ceteros affectus in se dutit & captiuat: viget namque ipse Amor, cum praesto est quod amatur; & languet cum abest. |
|