Antidotum Amoris.
XLII.
ASpix momordit te; vis sanari? aspidem distilla: vnicum remedium ad abigendum, venenum eius, est oleum eius. Amor venereus, Amor inordinatus vulnerauit te; vis sanari? Amoris essentiam, maturâ consideratione distilla: optimum remedium ad propellendas illecebras eius est cognitio eius. eia agedum, quid est Amor? rationis obliuio est. qualis est Amor? insaniae proximus est. quid est amare? insanire est. Qualis est Amans? Amens est.
Ga naar margenoot+
Carere Amantes mente si quis non putat,
Quos esse potius mentis expertes putet?
Ga naar margenoot+
Quid deceat, non videt vllus Amans.
O Anima! ecce, Amor iste stultitia est; perende igitur, quomodo & quid ames; si mundum, si inordinatè amaueris, fatua eris; si Deum Amaueris, prudens eris.