Victoria Amoris.
XLI.
Ga naar margenoot+VAlida est vt mors, dilectio Dei: sicut mors violenter separat animas à corpore, ita dilectio violenter segregat hominem à mundano & carnali Amore.
O Anima quae vidisti in hoc libro tamquam in Theatro; & in his tabellis tanquam in quibusdam scenis Amoris humani decursum: quae considerasti vilem eius ortum, priorem progressum, & miserrimum exitum, quam laudabiliter certamen inis cum Amore diuino, vt de Amore humano Ga naar margenoot+ victoriam reportes. laboriosa est pugna: nemo nisi qui magnanimitate praeditus fuerit, ac diuina charitate ignitus aduersa tollerandi, contra naturam suam & inolitos mores audebit habere congressum. qui verò talis est ardua aggredi non timet, ardua sustinere non veretur non minis, non plagis, non opprobrijs, non tentationibus cedit. Amore Dei quippe accensus nequit à cepto proposito declinare; quae retro sunt obliuiscens, in anteriora se infatigabiliter se extendens; vires restaurat cum decertat, & eo sit robustior quo plus exercetur, quid multa? quicumque huiusmodi desiderij igne fuerit comprehensus & suauitare illectus, insuperabilis est, & coronae propinquus, Securè igitur pergat ad pugnam, non tamen hoc solo contentus sit, huic addat propositum perseuerandi in eâdem, qua positus est, vocatione: facile enim ruit, qui hoc perseuerantiae desiderio non fuerit praemunitus.