Tragedia Amoris.
XL.
Taure quid eximijs te cornua nexa corollis?
Mox lanius rigida feriet tibi colla securi,
Paruaque perpetua gaudia nocte lues.
Quid rosa, quid litui, tibi quid, homo, blanda libido
Proderit? & vasto, quidquid in orbe placet?
Heu leuis & breuis est mundi vel summa voluptas,
Et premit emeritum mors sine morte iecur.
ORbis terrarum, homini tamquam theatrum est, vnusquisque ibi nostrum, scaenae seruit; comicam hic, tragicam ille personam sustinet: comicam certè, Amoris diuini assecla; quocumque enim ille exordio actum incipit, lepido vtique ac festiuo fine vitae fabulam claudit. Tragico cothurno indutus prodit assecla Amoris humani; nec personam ponit nisi cruentus: actus enim postremus numquam illi alius nisi funestus ec tristis. Ga naar margenoot+ ducitur enim quasi bos ad victimam, & quasi agnus lasciuiens & ignorans quod ad vincula trahatur, donec transfigat sagitta iecur eius. Nunc ergo, o Anima, audi me & attende verbis oris mei. ne abstrahatur in vijs illius mens tua, neque decipiaris semitis eius: multos enim vulneratos deiecit, & fortissimi quique interfecti sunt ab eo.