Inconstantia Amoris.
XIL.
AMor humanus mutatur pro varietate obiectorum; semper fertur in aliquid noui, quod sibi tamquam vtile & acceptabile propositum, appetit. & quemadmodum ipsa obiecta in sese habent maximas vicissitudines; ita & Amor maxime inconstans est. amas honores? instabiles sunt. appetis diuitias? fluxae sunt. optas bonam famam, fortunam? variabiles sunt. desideras sanitatem? numquam homo in eodem statu permanet. procaris puellam? amat domicillam? mutabilis est, varium & mutabile semper faemina: & tu qui procaris multo adhuc mutabilior es, audi Poëtam,
Quoque puella solet vergere, vergit amans:
Non volucris summâ quae vertitur anea turre,
Promptius aërias itque, reditque vias.
Rideat illa, mouet tristi miser ore cachinnos;
Ploret, amans laetas proluit imbre genas.
Vos miseros! agimur vacuo ludibria coelo,
Abripit aura vagos, aura redire iubet.
Ga naar margenoot+
Quam miserè seruit & agitatur cui mulier imperat, cui leges imponit, praescribit, iubet, vetat quod videtur. qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare: poscit, dandum est: eijcit, abeundum: vocat veniendum; minatur, extimescendum.