Fragilitas Amoris.
XXXVIII.
Ga naar margenoot+PVdicae est, non modò vt ne quid peccet, sed ne suspicionem quidem vllam turpem de se praebeat. idcirco
---- Famam seruare memento,
Non Vitium tantum, sed quae vitiosa videntur,
Haec quoque si sapias, haec quoque virgo fuge:
Tunc quoque cum mens est integra, fama perit.
Saucia nux, aliqua si parte putamina perdat,
Postea quidquid agas, semper hiatus erit.
Si pereat miseris semel integra fama puellis,
Ladaturus sacer virginitatis honos:
Tu licet inde velis fama sarcire ruinam.
Non iterum veniet, qui fuit antè, decor.
Obducas licet vsque cutem, manet vsque cicatrix,
Vtque tegas, semper vulnera vulnus habent.
Vti fama amantium puellarum tenerrima est, & quam facillimè laeditur, & semel lesa, aegrè admodum reparari potest. sic Amor quorumuis amantium tenerrimus est, similis vitro, quod cum semel ruptum est, licet reficiatur, semper alique parua fissura manet.