Instructio Amoris.
XXXVII.
ECce Absalonem, ecce misellum; qui tantopere Ga naar margenoot+ in crinibus gloriabatur, crinibus suspenditur. per quae quis peccat, per haec & torquetur. & Ga naar margenoot+ pro mensura peccati erit & plagarum modus. O Anima, omnes quas mundus propinat voluptates apibus non dissimiles esse, non immerito dixerim, fronte blandiuntur, posticâ pungunt. de sese iudicent alij, ad me quod attinet, non memini mihi quidquam vnquam accidisse, cui voluptatis nomen Ga naar margenoot+ meritò tribuendum censeam. vnicus sanè dolor corpus magis afficit, quam voluptates mille. quid mirum? semper aliquis dolor voluptati, dolori nulla voluptas inest. nullum mortalibus gaudium purum est: tormentum autem, totum tormentum est: & quod magis est, id quod nobis incunditatem, & gaudium adferebat, illud idem ipsum confert dolorem & tristitiam, & in membris quibus peccauimus, in ijsdem & punimur.
---- Vox qui peccastis in igne,
Mox dabitis rapido membra piandafoco.
Ga naar margenoot+Membra focus malesana coquat, luit ignis in igne,
Corpore non aliter gallica pestis abit.