Auxilium Amoris.
XXXI.
Ga naar margenoot+EDuc Domine de custodiâ animam meam, & obsidione quâ me obsident inimici mei, perdere quaerentes eam, vt saluam educas liberatione tuâ, carcer hic concupiscentia est; carcer hic libido est; carcer hic peccatum est; peruersa mea voluntas coniecit me in illum, Amor saeculi captiuam me duxit. fateor culpam, cupio emendare quod feci; ne despicias me in afflictione clamantem; Ga naar margenoot+ ego autem in te speraui, dixi, Deus meus es tu, in manibus tuis sortes meae. eripe me igitur, de Ga naar margenoot+ manibus inimicorum & à persequentibus me. Domine expugna impugnantes me, apprehende arma & scutum, & exurge in adiutorium mihi; effunde frameam & conclude aduersus eos qui persequuntur me; dic animae meae salus tua ego sum. confundantur & reuereantur quaerentes animam meam, fiat via illorum tenebrae & lubricum: Ga naar margenoot+ requiescat in re anima mea, contempletur te in mentis excessu, cantem laudes tuas in iubilatione, & haec sit in exilio meo consolatio mea.