Protectio Amoris.
XXXII.
ADmiranda Amantis fiducia, imitanda huius animae fides! quae in medio leonum rugientium non titubat, in medio crudelissimarum ferarum non desperat; sed plena Amore diuino, plena constantiâ, spe plenissima clamitat, Dominus illuminatio mea & salus mea quem timebo; Dominus Ga naar margenoot+ protector vitae meae à quo trepidabo? dum appropiant super me nocentes vt edant carnes meas, ipsi infirmati sunt, & ceciderunt. si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum, si exurgat aduersum me praelium in hoc ego sperabo: vnam petij à Domino, hanc requiram vt inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae Ga naar margenoot+ meae. igitur Domine respice in me, restitue animam meam à malignitate eorum, à leonibus vnicam meam. sic tu, o mens pia, cum te sentis prauis cogitationibus oppugnari, & enormibus tentationibus obrui, quae tamquam ferae & crudeles bestiae quaerunt animam tuam mortiferis peccatorum morsibus dilacerare, noli titubare, noli desperare; si amas, credidisti; si amas, sperasti; si credidisti & sperasti, non consensisti, non peccasti: Amor enum protexit te; Ama igitur semper & non peccabis.