Sanatio Amoris.
XXX.
Ga naar margenoot+VEnite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos: sanabo contritiones Ga naar margenoot+ vestras, diligam vos spontaneé, quia auersus est furor meus à vobis. vnde irrepsit morbus, inde remedium intret, & per eadem sequatur vestigia, vita mortem; tenebras lux; venenum serpentis, Ga naar margenoot+ antidotum veritatis. omnis igitur anima accedat ad Christum, quia omnia Christus est nobis: si vulnere, si morbo curari desideras, medicus est: si febribus aestuas, fons est: si grauaris iniquitate, iustitia est: si auxilio idiges; virtus est: si mortem times, vita est: si coelum desideras, via est: si tenebras fugis, lux est: si cibum quaeris, alimentum est: omnibus omnia factus est vt omnes Ga naar margenoot+ lucrifaceret. Vnguentum optimum & suaue est Amor summi boni, quo pestes mentis sanantur, & cordis oculi illuminantur.