Instantia Amoris.
XXIX.
Ga naar margenoot+CVr faciem tuam abscondis, & arbitraris me inimicum tuum? vsquequo auertes illam à me? poterisne obliuisci inopiae & tribulationis meae? nequaquam. peccaui, fateor culpam, peccaui. sed dic, Domine, quid faciam tibi: scio dicam in corde meo recedat omnis iniustitia, vt te diligam ex totis viribus meis: recedat igitur omnis Ga naar margenoot+ zelotypia, ne tecum aliquid amem quod propter te non amem. igitur faciem tuam fac elucescere super me seruire tibi cupientem, & lumine tuo Ga naar margenoot+ salutari illustrans cor meum, vultum tuum demonstra mihi; fimbriam vestimenti tui tetigi, saluam me fac. inuocantem te ne deseras, quia priusquam Ga naar margenoot+ te inuocarem me vocasti & quaesisti, vt ego te quaererem, quaerendo inuenirem, & inuentum amarem. quaesiui te, & inueni Domine, & amare te desidero. auge desiderium meum & da quod peto, quoniam si cuncta quae fecisti mihi dederis non sufficit famulae tuae nisi teipsum dederis; da ergo teipsam mihi: Deus meus redde te mihi, en amo te, & si parum est, amem validus. tui ergo amore teneor, tui dediserio flagro, aspice in me & miserere mei.