Subtilitas Amoris.
XXVI.
NIhil efficacius aquâ ad exstinguendum ignem: verum est & bene dixit Hugo de Sancto Victore: Ga naar margenoot+ approbo lachrimas, laudo fletus: sed eheu! nihil prodesse mihi possunt; Amor meus est occultus quidam ignis, qui in pectus admissus & cor vrit, & velut venenum per venas currit, ipsisq́ue inhaerens ossibus, medullas vorat. nescitur vbi me Ga naar margenoot+ calceus vrget. palam compositus pudor, intus summa adipiscendi libido.
Fulgeat vt laetis vagina coloribus extra,
Saucia corda gero, vestigia nulla sagittae;
Et iecur illaeso corpore vulnus habet:
Vulnus habet? fallor, quod enim sine vulnere vunus?
Hei mihi caecus Amor vulnera caeca facit.
Viuit pectore sub dolente vulnus;
Vesano tacitos mouet furores
Quod Chironia nec manus leuaret,
Nec Phoebus, sobolesque chara Phoebi.
Scio quid faciam; hoc malum non curatur melius quam fugiendo.