Tyrannis Amoris.
XXV.
HOmo, cum in luxuriâ est, non intelligit, comparatus est iumentis insipientibus & similis factus est illis. O extrema libidinis turpitudol quae non solum mentem effaeminat, corpus eneruat, maculat animam, foedat personam, sed & maximè bestialem vitam reddit; ex quo enim semel Ga naar margenoot+ mentem alicuius occupauit, vix eum bona cogitare permittir, & tamquam bestijs simillimum seruire Ga naar margenoot+ facit peccato. O Domine, Venus & Cupido deuiserunt sibi vestimenta virtutum, quibus ornaueras eum; fecerunt sibi viam per eum; sub pedibus Ga naar margenoot+ suis conculcauerunt eum: faecibus peccatorum illud desolatum & nudus & illaqueatus funibus peccatorum. fugant & trahunt eum ante se in circuitu de vitio in vitium, & de luto in lutum; & vadit absque fortitudine ante faciem subsequentium. seruus est, & seruitutem amat. caecus est & caecitatem desiderat; vinctus est, & vincula non horret: amarum dulce, & dulce amarum credit. eheu! viuens mortuus est, ita vt aegre resurgere possit. Sed Ga naar margenoot+ quid remedij, o anima? duobus modis ignis exstinguitur, scilicet dum subtrahuntur ligna, vel aspergitur aqua: sic luxuriae flamma, dum subtrahuntur Ga naar margenoot+ carnis incitamenta, vel dum mens irrigatur lachrymarum affluentiâ, suffocatur ne noceat.