Febris Amoris.
XXIV.
Ga naar margenoot+O Domine varijs criminum febribus caro mea languet, & diuersarum cupiditatum immodicis aestuat illecebris, nec minorem febrem Amoris esse dixerim quam caloris, quia illa animum, haec corpus inflammat: febris enim mea concupiscentia est; febris mea, auaritia est; febris mea, libido est; febris mea, luxuria est; febris mea superbia est, febris mea, ambitio est; febris mea iracundia est. Heu mi Domine, nonne infirmitas haec mea ad mortem est? quis est qui me sanare Ga naar margenoot+ poterit? non est alius praeter te. libera me igitur Deus omnium, Deus qui solus me saluare potens es à corruptionibus peccatorum meorum, quae in carne & sanguine inhabitant; & seca venam affectuum meorum, vt omnes inordinati appetitus è corde meo efluant, & te solum optimum, maximum, in omnibus & super omnia diligam.