Torpor Amoris.
XXIII.
Nil Amore callidius, nil aduersario nequius; quories aliquem in scelus aliquod pellicit, non statim formatum ac suis depictum coloribus id ipsum proponit, sed à paruis fere initijs, non tam malis, quam ad malum in sensibili quodam modo vergentibus, rem orditur, atque ita sensim vlterius progrediendo, id, quod intendit, patrat. nemo repentè fuit turpissimus. Dauidem in homicidium propellere dum vult, si rectà eo tendat, horrebit nomen sceleris, bonus Rex. oculum itaque primo suggerit vagantem curiosum, mox otium, mox incuriam, mox torporem, ex quibus ortâ libidine, suggerit & adulterium; denique istis praemissis, vt necessarium, infert homicidium. omne peccatum, superbum est, amat asseclam. fuge igitur torporem, o Anima, si vis vt non aufugiat à te spiritus sancti gratia. surge, propera amica mea, non enim dormientibus prouenit Ga naar margenoot+ regnum coelorum, nec otio & desidiâ torpentibus beatitudo aeternitatis repromittitur. qui Ga naar margenoot+ vult regnare cum Deo, debet laborare pro Deo. doceat te paganus, vbi socordiae atque ignauiae te Ga naar margenoot+ tradideris, ne quicquam Deos implores, irati enim infensique sunt.