Incuria Amoris.
XXII.
Ga naar margenoot+QVid dormis, o Anima! surge & ora ne intres in tentationem, securitas tam in publicis, quam priuatis certissimum calamitatis initium est: solutè viuentes vndique patent, & opportunt iniuriae multas occasiones praebent infidiantibus: saepe etenim & contemptus hostis cruentum certamen edidit, & inclyti populi, Regesq́ue perleui Ga naar margenoot+ momento victi sunt: quia nulli facilius opprimuntur quam qui nihil timent, & imparati sunt ad resistendum. Inimicum sane, quamuis humilem, docti est metuere; metus quippe prudentiam Ga naar margenoot+ docet; quique insidias timet haud facile in eas inpingit. timor securitatis dux, periculorum praesumptio: metuendo sapiens vitat malum. in ipsa igitur securitate animus ad difficilia sese praeparet vt contra iniuriam fortunae inter beneficia firmetur.