Oportunitas Amoris.
XXI.
Ga naar margenoot+A Liquid operis facito vt te inueniat diabolus occupatum; non enim facile capitur à diabolo qui bono vacat exercitio.
Fronde super viridi, radijs tepefactus eois
Ex alto tenui se libras aranea filo,
Et colubrum paruâ cuspide fundit humi.
Otia virus habent, & habet sors laeta venenum;
Delitijs, vitijs mentis aperta via est.
Cum vacat & molli colit otia pectus in vmbrâ,
Tum nostra occultè corda sagittat Amor.
Ga naar margenoot+Diogenes dixit Amorem otiosorum esse negotium, quod hic affectus potissimum occupet otio deditos; ita sit vt dum otio vacant in rem negotiosissimam incidant.
Ga naar margenoot+
Quaeritur, AEgistus, qua re sit factus adulter?
In promptu causa est; desidiosus erant.
Ga naar margenoot+Otium nugarum mater est, nouerca virtutum; semper igitur aliquid honestae rei agamus, ne aut Deus cum nos inuisit, aut diabolus vbi nos tentat, oscitantes & vacuos nos inueniant.