Quaestus Amoris.
XVIII.
O Curas hominum, o quantum est in rebus inane! Recordare o Anima, nobilitatis tuae. quid est quod cum tanto desiderio te impellit ad terrena conquirenda? quae est ista auiditas concupiscentiae tuae? semper ne rapies & numquam Ga naar margenoot+ satiaberis? nec Deum timebis, nec hominem reuereberis? nec patri parces, nec matrem agnosces? nec fratri obtemperabis, nec amico fidem seruabis? viduam opprimes? pupillum inuades? testimonium falsum proferes? quae est ista, o homo, mentis tuae insania? nescis quod cum diu parcè vixeris, opibusque familiae congerendis aeuum consumpseris, quot filios, totidem cadauer exspectantes vultures circum te habens, tandem exspectato sine supremum diem claudes, ac personato fletu nudus in terram abderis. sicut egressus es nudus de vtero matris tuae sic reuerteris, & nihil auferes Ga naar margenoot+ de labore tuo. quid ergo proderit tibi quod laboraueris in ventum omnibus diebus vitae tuae?
Ga naar margenoot+Stulte hac nocte anima tua repetitur à te, quae autem parasti, cuius erunt?
De Imperatore Seuero memoriae proditum est: eum, cum sensim mortem sibi imminere sensisset, linteum, in quo tumulandus erat, per castra conto leuatum circumferri, & per praeconem edici iuffisse; en ex amplissimis regni opibus, quod vnicum Seuerus Imperator secum auferet.