Monitio Amoris.
XIX.
Ga naar margenoot+LOcutus sum in linguâ meâ; notum fac mihi Domine finem meum; Et numerum dierum meorum, quis est, vt sciam quid desit mihi;
Ecce mensurabiles posuisti dies meos, & substantia mea tamquam nihilum ante te.
Veruntamen vniuersa vanitas omnis homo viuens.
Veruntamen in imagine pertransit homo; sed & frustra conturbatur.
Thesaurizat; & ignorat cui congregabit ea.
Et nunc quae est exspectatio mea?
Ga naar margenoot+O Mors! quam amara est memoria tua, homini habenti pacem in substantijs suis, viro quieto, & cuius viae directae sunt in omnibus, & adhuc valenti accipere cibum. quam horribilis est cogitatio tua Amatori luxurioso! non parcis voluptatibus, Ga naar margenoot+ non sapientiae; non nobilitati, non atati. O homo, vis vt prosit tibi haec meditatio? cogita te iam mortuum, quem scis necessitate moriturum. memorare iudicij tremendi discrimen, ardentis gehennae cruciatus; & fac nunc quod velles fecisse tunc. sola haec cogitatio menti tuae seriò inculcata, sufficit ad cunctas inordinati Amoris illecebras extinguendas.