Laqueus Amoris.
XVIII.
Ga naar margenoot+INsidiae sunt in diuitiarum amplitudine; est enim illarum Amor, rete, vinculumq́ue tenacissimum. diuites quanto copiosius suis opibus ambiuntur, Ga naar margenoot+ tantò onerosius vinciuntur. experientiâ discimus nihil esse laboriosius in hoc mundo quam terrenis aestuare desiderijs, terrenarum diuitiarum amor insatiabilis est, & longe amplius desiderio te torquet quam refrigeret vsu suo. illarum quoque acquisitio, magni laboris est; possessio, magni timoris; amissio, magni doloris, qui illas amat Deum amare non potest, sed cum ipsis labentibus labitur in perditionem: & qui eis innititur per amorem, cum ipsis defluit in maerorem. qui enim eas inuenit, requiem perdit: & cum vigilat augmentum cogitat: cum dormit, fures somniat. in die est afflictus, & in nocte pauidus, semper autem mendicus. O Anima, vides per effectum quod laqueus est in auro, viscus in argento, & pedica in praedio. quia qui aurum perit, strangulatur; qui argentum, visco haeret; & qui praedia, alligatur. qui manè quaerit lucrum, vesperi reperit animae detrimentum. amat namque illa quae possessa onerant, amata inquinant, & amissa cruciant, quaeque arctius parta, quam concupita constringunt.
Ga naar margenoot+ Disrupto igitur vinculo 1e laqueo profili, & non reponatur aurum tibi in domo, sed quod innumeris est praetiosius pecunijs, eleemosina & humanitas pro auro: nam hae fiduciam tibi apud Deum praebebunt. illud vero vehementer contra te diabolum spirare facit.