Aucupium Amoris.
XVI.
Ga naar margenoot+O Anima! in media laqueorum ambulas: laqueus superbia; laqueus cupiditas; laqueus auaritia; laqueus diuitiae; laqueus luxuria; laqueus voluptates; laqueus honores: qua de causa tot laquei? ne deorsum volites sed superiora quaeras: etenim volatilia donec in altum aëra secant, non facilè capiuntur: ita tu donec ad superiora respexeris, nec laqueo, nec vllis alijs facilè capieris insidijs. Venator est Amor mundi: fias igitur illius calamis sublimior, in altum ascendens, non amplius vllam rerum humanarum admiraberis: sed sicuti postquam in montium verticem ascenderimus, parua nobis & vrbs, & moenia esse videntur, & formicarum more nobis viri super terram ire cernuntur; sic postquam supra celsam Prophetae cogitationem ascenderis, nihil te terrenorum percellere poterit, sed parua videbuntur omnia, & diuitiae, & honores, & potentia & gloria. illud continuo ratiocinemur; sicut auiculae laqueo captae vtilitas nulla, sed frustra & in cassum alas concutit: ita tibi nulla rationum vtilitas, si ab improbâ penitus cupiditate capta sis sed quantumcumque resilieris, capta es. ideo alae sunt auiculis vt fugiant laqueos; propterea rationes hominibus vt peccata fugiant, quam igitur veniam habebimus? quam vero defensionem, cùm auiculis simus dementiores? auicula namq́ue semel capta, laqueo mox elapsa, eodem iterum difficile capietur; nam cuique sit experientia cautelae magistra; nos saepius eisdem capti, in eadem cadimus.