Cupiditas Amoris.
XV.
Ga naar margenoot+SVperbia & Cupiditas in tantum vnum malum sunt, vt nec superbia sine cupiditate, nec cupiditas sine superbia inuenire possit.
Ga naar margenoot+Cupiditas est effraenatus, immoderatusque appetitus non rarò amatorum mundi corda afficiens, sicut enim qui per insaniam mente translati sunt, non res ipsas, sed passionis suae phantasias vident, ita etiam horum mens semel vinculis cupiditatis adstricta semper aurum, semper argentum credit videre, semper reditus computat. aurum gratius quam solem intuetur: ipsa eius oratio & supplicatio ad Dominum, aurum quaerit.
Ga naar margenoot+Vides canem, missa frusta panis, aperto ore captantem; quidquid accipit, protinus integrum deuorat, & semper ad spem futuri hiat. idem euenit Amatoribus mundi; quidquid exspectantibus fortuna proiecit, id sine vlla voluptate dimittunt, statim ad rapinam alterius erecti & attoniti in Epicureum illud chaos incidunt, inane sine termino est.
Et vorat, & protinus ruit in noua frustra molossus,
Heu! numquam praesens homini fert hora quietem,
Nec fatis id, quod adest, pectora nostra iuuat.
Cum desiderio semper gemit agra futuri,
Atque aliud nobis, mens, aliudque petit.
Ga naar margenoot+Ars magna est satiari. O Anima!