Superbia Amoris.
XIV.
Ga naar margenoot+Non benè conueniunt, nec in vna sede morantur Maiestas & Amor.
Ga naar margenoot+Quapropter superbia eius humiliabitur.
SEd, ô Amator mundi, quid superbis? qui nisi terra es & cinis? cur quaeso? an non te mortalem, an non assidue fatiscentem, an non peccatorem, an non mille casibus expositum, an non morti obnoxium incertae, an non denique te miserum meministi; & non Homericum illud famosissimum audiuisti; nihil miserius homine terra nutrit? scire velim quid te horum potissimè ad superbiam Ga naar margenoot+ cohortatur, an fragilitas membrorum, an vitae breuitas, an caecitas animi inter spes vanissimas metusque perpetuos fluctuantis, an praeteritorum obliuio, an ignorantia futurorum ac praesentium, an hostium insidiae, an mortes amicorum, an aduersitas perseuerans, an fugitiua prosperitas? haec non aliae tibi sunt ad superbiam quam scalae quibus ascendis ad ruinam. An ignoras quod Deus Ga naar margenoot+ gaudeat eminentissima quaeque deprimere? Ille neminem alium quam seipsum finit magnificentissime de se sentire.
Ga naar margenoot+Si sapis ergo fuge superbiam, initium enim omnis peccati est.