Computatorium Amoris.
XIII.
Calculus in manibus quod solet esse, Solon:
Qui nunc depositus designat millia multa;
Nunc aliter positus, pauca, nihilque notat.
Ga naar margenoot+EXigua plane tempora homines quidem omnes valdè exaltant, rursusque humiliant, sed aulicos maxime amatores; reuera enim hi similes sunt abaculorum calculis, isti enim secundum computantis arbitrum modo aerei sunt, mo-do aurei; hi ad nutum Regis nunc beati sunt, nunc miseri.
Indicae testudines, meridiano tempore blandiente, gaudent toto dorso per tranquilla fluitare, donec oblitis sui, solis vapore siccetur eortex, vt Ga naar margenoot+ mergi nequeant, tamque inuite natent oportunae venantium praedae: ita quidam spe magnarum rerum allecti, in Amoris aulam, Principumque palatia sese conijciunt, & adeo deliniuntur horum delitijs, donec imprudentes eo redigantur, vt non possint, etiamsi velint, sese in suum otium recipere.
Ga naar margenoot+Exeat aulâ qui volet esse pius.