Negotiatio Amoris.
IX.
Ga naar margenoot+MErcatum hanc vitam existima o homo! si negotiatus benè fueris, quaestum facies. venditor est Amor diuinus, venditor & est humanus; Sed tu esto prudens negotiator, explora, & expende Ga naar margenoot+ margaritas vtriusque Amoris. pro vnâ ex ijs quas diuinus proponit, facilè repudiabis omnes quas humanus vendit. qui caelestis vitae dulcedinem perfectè cognouerit, quae in terrenis amauerat, libenter cuncta derelinquit. in comparatione eius vilescunt omnia; deforme conspicitur quidquid de terrenae rei placebat specie; quia sola praetiosae margaritae claritas fulget in mente, ne te ergo alliciat Cupido mercibus suis, vanae sunt, invtiles sunt, transitoriae sunt, nociuae sunt.
Negotiator callidus est, qui ex ijs quae diu possidere Ga naar margenoot+ non potest, tale aliquid emit quod numquam amittere timeat, & in quo vinuersa possidet.