Merx Amoris.
X.
Ga naar margenoot+QVare tam cito seduceris, ô anima ab extraneo? iam iam amabas auroram gratiae, nunc vero concupiscis fumum perditionis: amabas coronam gloriae, nunc compedes ignominiae: amabas stabilia & aeterna, nunc fluxa & transitoria: amabas veritatem, nunc mendacium: amabas vitam, nunc concupiscis mortem. reuertere, reuertere ad mercatorem primum. execrabile tibi erit cucurisse post Deo alienos, & Amorem saeculi, & deseruisse Dominum Deum tuum. Ille gratis omnia donat cum magno animi gaudio & emolumento: hic carissimé omnia vendit cum magna animi afflictione & detrimento. ille praetiosissimas margaritas; hic nisi fumos & vapores. audi Poëtam
Mira puer Veneris vasto promittit hiatu;
At si perspicias singula, fumus erit.
Fumus Amor, sunt fumus opes, sunt fumus honeres;
Fumus amans, est fumus Amor, mens fumus amica est.
Nostraque sic fumo pectora nutrit Amor.