Cribratio Amoris.
VIII.
O Anima! cuius Amoris gratiâ militaris? hic Ga naar margenoot+ quid nisi fragile, nisi plenum periculis, & per quot pericula peruenitur ad maius periculum? pereant haec omnia & dimittamus haec vana & inania; conferamus nos ad solam inquisitionem eorum quae finem non habent. & eorum quae Amor diuinus vanno sibi reseruat. illa sunt vtilia, illa sunt sancta, illa sunt quibus aeternam gloriam tibi comparabis. repurgat vterq́ue Amor, vannat de diuinus & dimittit temporalia & terrena, quae te ad aeternam ducerent perditionem. cribrat Sancta humanus, & reseruat inania quae sub apparentiâ boni, speciem aliquam vtilitatis & voluptatis preseferunt. Sed tu, ô Amator mundi, cribra illa prudenti cribro iudicij tui. Quin age, & serio rem tangamus: quid si tota haec Ga naar margenoot+ mundi machina, plenâ manu, quidquid in sese deliciarum complectitur in te parata sit effundere, qualia tandem aut quanta tibi conferre possit, enumeremus. Honores dabit, inquies; fumi sunt. diuitias; vmbrae: nomen ae famam; aura & strepitus. voluptatem dabit denique; fallax prurigo est, primò blandiens postea dolens. & quidem ista omnia deteriores non rarò nos reddiderunt, meliores ferè numquam.