Babylon Amoris.
V.
Ga naar margenoot+BAbylonem facit Amor saeculi; interroget igitur se vnusquisque quid amer, & inueniet an eius sit ciuis. O anima! hanc viam non intres; plena periculi, plena periculi, plena perditionis est. Amor te allicit, sed vt te necet. Venus te inuitat, sed vt te vitâ spoliet. Bacchus te vocat, sed vt te deuoret: vinum propinat, sed vt venenum bibas. Voluptates sunt blandissimae Ga naar margenoot+ dominae quae maiores partes animi à virtute detorquent. in hoc nos complectuntur vt strangulent; non aliter ergo quam latrunculi viatoribus insidiantes eosq́ue seducentes ac perimentes, Ga naar margenoot+ declinandae sunt. idque facilius fiet si quis acriter rei vilitatem, obscaenitatem, breuitatem, finem cogitet, ac longum dedecus; horaeq́ue fugacis forfitan aut momenti vnius illecebras, multorum poenitentiâ vel aeterno forrasse supplicio puniendas.
Quisquis amas mundum, tibi prospice. quâ sit eundum;
Hac via, quâ vadis, via pessima, plenaque cladis.
Ga naar margenoot+