Piscatio Amoris.
VI.
Ga naar margenoot+PEriculosum mare, mundus est, ac procellosum, in eo pleraq́ue corda hominum, veluti pisces, voluptatibus, diuitijs, sceleribusq́ue immersa natant, vnde ab hoc piscatore diuino in lucem grariae Ga naar margenoot+ foeliciter extrahuntur. Laxet igitur retia sua in capturam Amor diuinus: sed quaenam sunt, quae laxari iubentur, retia, nisi verborum complexiones, & quasi quidam orationis sinus, & disputationum recessus, qui, eos quos coepit, non amittit? & bene haec amorosa instrumenta piscandi, quasi retia sunt, quae non captos perimunt sed reseruant; & de profundo ad lumen extrahunt, & fluctuantes de infernis ad superna perducunt.
Amor mundanus laxat etiam sua retiacula praedicationis, quibus corda hominum conatur Ga naar margenoot+ expiscari; non vt capta reseruet sed vt perimat.